# Arca Noe 65

Athanasius Kircher, Arca Noe, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/65

Vulpes est animal quadrupes ganniVulpes bile, sive ganniens, callidum, & πάμφαγον, ad damna inferenda natum vescitur enim Gallinis, Anatibus, Anse ribus, Muribus, Piscibus, Uvis, Vespis, & aliis quibuscunque tandem. Crudelitatem potissimùm exercet in Gallinis, quibus non nisi priùs occisis omnibus vesci tur animal & caudâ, & pelle, denti bus acutissimis instructum; cauda villosa ad multas insidias animantibus, quas appetit, quas solitâ suâ astutia venari solet, struendas, ei inservit: praeter pellem & pulmonem, quod homini in usum aliquem cedere possit, nil aliud habet. Felis sive Cattus animal domesticum, Αἴλειο. Felis. omne murium genus ad escam prose quitur: Quamvis etiam pane, caseo, carnibus similibusque vescatur; vocem ejus nonnulli exprimunt per maubare: quae quidem vox pro interni affectus di versitate varia est, obscoena, cum libidi ne agitatur, terribilis ac dira, cum de foeminis certant, miserabilis cum foemi na marem advocat; multiparum est, & superfoetans; mollis & remissa, cum abblandire solet. Verùm mores actionesque Cattorum cùm nulli non notae sint, easdem non ulteriùs describendas censui. Lepus animal timidissimum, velo cissimum, & foecundissimum; vescitu herbis, oleribus, brassica, malva simili busque; & uti natura timidissimum est, ita quoque natura ad vitae suae consulendum, omnia membra ad velocissimum cursum adaptasse videtur. Multiparum est, & superfoetans; inveniuntur & teste Plinio hermaphroditi inter eos, mas tamen uterum nunquam gerat: Caro nonnullis improbi succi esse fertur; Martialis tamen reliquis carnibus prae fert: Inter aves Turdus, si quis me judice certet Inter quadrupedes, gloria prima Lepus shme g, Cuniculus proximum Lepori animal, ut promde id Leporini generis existiment, & quamvis quoad exteriorem formam prorsus similes sint Leporibus Cuniculi quoad proprietates tamen Naturae mul tùm differunt: habitant enim non in apertis campis, sed in locis, seu maeandris subterraneis, quorum suffodicatione, nonnullas urbes in summo ruinae peri culo fuisse, Historici memorant.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
