Latin
68
Athanasius Kircher, Arca Noe 68
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hac quoque eximi potest Camelopardalis animal ex Pardo, &Camelo natum: habet collum longum, &caput instar Cameli, posteriores pedes, breviores anterioribus; dorsum instar Pardi maculis albis insignitum. Caesaris Dictatoris Ludis Circensibus primùm visa Ro mae: animal mansuetum est; unde &Ovis ferè nomen apud Barbaros obtinuit. Tragelaphus, sive, Hircocervus, ex Hirco &Cerva genitum animal, &juxta Phasidis undas utplurimùm spectatur eò quod ibidem magni Hircorum Cervo rumque greges stabulentur; unde facilè ex petulantis Hirci cum Cervabus commixtio sequitur; unde contrahit cornua cervina, reliqua Hircum olent.