# Arca Noe 68

Athanasius Kircher, Arca Noe, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/68

Ab hac quoque eximi potest Camelopardalis animal ex Pardo, & Camelo natum: habet collum longum, & caput instar Cameli, posteriores pedes, breviores anterioribus; dorsum instar Pardi maculis albis insignitum. Caesaris Dictatoris Ludis Circensibus primùm visa Ro mae: animal mansuetum est; unde & Ovis ferè nomen apud Barbaros obtinuit. Tragelaphus, sive, Hircocervus, ex Hirco & Cerva genitum animal, & juxta Phasidis undas utplurimùm spectatur eò quod ibidem magni Hircorum Cervo rumque greges stabulentur; unde facilè ex petulantis Hirci cum Cervabus commixtio sequitur; unde contrahit cornua cervina, reliqua Hircum olent.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
