# Arca Noe 7.5-9

Athanasius Kircher, Arca Noe, 7.5 to 7.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/7.5

ctus magnus locutus est, & misit Uriel ad Filium Lamech dicens: Abi ad Noc, & dic ipsi meo nomine: Absconde teipsum, & mani festa ipsi finem rerum omnium instantem, & quod tota Terra perdetur. Et dice ipsi, quod Diluvium universae Terrae fu turum, omnia quae super faciem arida Nuncii ad unt, disperdet. Instrue justum, quid faNoë Ancere oporteat filium Lamech; & anima geli. ipsius in vitam conservabitur, & effugiet mortem per aeternum, atque ex illo plan tabitur planta, quae consistet in omnes generationes saeculorum. Et Raphaeli dixit Vade Raphaël, & Exaęlem manibus & pedibus vinetum projice in tenebras; aperies quoque Eremum existentem in Eremo Dodoël, & illuc vadens projice eum, suppositis ipsi saxis acutis & asperis, operies eum tenebris, & habitet ibi in perpetuum; & aspectui illius oppones operculum, ne lumen ei unquam appareat, & in die judicii revocatus in judicium, incendio ignis destinabitur; & sanabitur Terra, quam corruperant, & labefactaverant. Egregori; medelam autem Terrae manifesta, ut curetur Terrae à plaga sua, & non pereant omnes filii hominum, quae dicta sint in mysterio, quod dicebant Egregori, & docebant filios hominum; & desolata est universa Terra in operibus instructionis Exael, & ex ipsa Gabriilis exarata sunt omnia peccata. Ad Gabrieexpeditio. em verò dixit: Vade Gabriel ad Gigantes, ad adulterinos & falsarios filios fornicationis, & perdas filios Ἐγρηγορων à filiis hominum, committas ipsos adinvicem in bellum & ultimam perditionem, & exterminium; & longitudo dierum nequaquam attingat dies patrum ipsorum, qui sperabant vivere vitam sempiternam, & quod unusquisque eorum non ampliùs, Michaëlis quàm centum annis victurus sit. Et ad expeditio. Michaelem dixit. Vade Michaël, alliga Semixam, & omnes asseclas ejus. quotquot commisti filiabus hominum polluerunt, contaminaveruntque eas in immunditia eorum; & cùm jugulati fuerint filii eorum, & cognoverint perditionem dilectorum suorum, alligabis eos in 70 generationes in abdita Terrae loca usque ad diem ipsis in judicium producendis destinatum, diem consumationis rerum omnium, diem quo terminabitur judicium seculi seculorum. Tunc praecipitabitur in Chaos ignis, & in tormentum & in carcerem conclusionis aeternae, & cùm condemnati fuerint, unà cum projicientur usque ad consummatioipsis nem generationis eorum. Gigantes autem Gigantas.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
