# Arca Noe 75.6

Athanasius Kircher, Arca Noe, DUBIUM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/75.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/75.6

Tertia, ex promiscuo & spurio volucrum congressu, medium aliquod animal specie differens, quod tamen de una & altera specie participet, nascitur, quae in sequentibus enarrabuntur. Ex hisce itaque concluditur, non O mnes illas Avium species, quas America Africa, Asia, India, toto, ut ajunt, caelo ab Europaeis differentes, nec non prodigiosa quadam varietate stupendas producit, omnes intra Arcam conclusas fuisse; neque à conditore in primordio rerum sub tanta diversitate productas fuisse, sed post earum, in universum Terrarum orbem dispersionem dictis de causis tantam varietatem incurrisse; quod idem de vegetabili Natura intelligi velim; quemadmodum in praecedentibus innuimus, quae revera tantas subit mutationes ex natura loci, & diverso coeli aspectu, ut vix clima sit, quae non vel unam & eandem plantae speciem in aliis aliisque climatis plantatam, differentem faciat; cui & omnes Botanologi experientia docti sub scribunt.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
