Latin
77.4 to 77.8
Athanasius Kircher, Arca Noe 77.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Spectare licebat hîc crania puerorum, Leporum Canum, Agnorum, Caprarumque exossatapelles, quin &Piscium insignes reli quias; Quae cum admiratione observata, posteà etiam typo, quae viderat evulgavit. Est itaque Vultur Aquila major, calvo capite, rostro adunco, unguibus validissimis coloris grisei, caetera communia cum Aquila habet; non vivis so lùm, sed &cadaveribus utplurimùm quorum putorem ad multa milliaria sentit, vivit, quae Aquila non tangit. Et cum paulò antè varias Aquilarum species adduxerimus, vero tamen simile est, omnes illas species ex promiscuo Aquila cum Vulture, aut ex istis prognatis, coitu natas fuisse; praesertim cum plerasque Aquilas vulturini generis esse asserant Ornithologi; quarum aliae sunt cinerei, quaedam castanei coloris, aliquae Leporini, aliae aurei coloris; &non nisi pennis, rostro, capite, unguibus, colore aliquantùm differunt: ac proimdè primigenias tantùm species, Aquilam &Vulturem in Arca conservatas fuisse censemus, non caeteras Aquilarum species, quae postmodum vel situ &natura locorum, aut adulterino congressu natae fuerunt; voce non tam clangere, quàm pulpare dicitur, juxta illud: Dum clangunt Aquilae, Vultur pulpare probatur. Gryphus. Utrum Veterum Gryphus in Grypbus. natura rerum detur, meritò nonnulli dubitant: prout enim describitur, non animal volucre chimaericum est εερακολεοντμορφον, ex Falcone &Leone constitutum; sed nobis hîc non de Chimaeris, sed de vera &reali volucrum specie, quam γρύφες vocant, sermo est. Certum est ex Geographorum, &M. Pauli Veneti relatione, in Riphaeis montibus, &ultimis Asiaticae Tartariae terminis immensae magnitudinis volucres reperiri, quas citatus Author Grifalcos vocat, quarum venatione, &aucupio maximè delectari fertur Magnus Cham Tartarorum Monarcha; Quae eadem à nostris Patribus Chinensibus vera esse cognovi: verum cum nemo hodiè sit, qui eos se vidisse attestari possit, ego quoque meum de iis judicium suspendere malui, quàm aliquid de iis incerti determinare. Si vera sint, quae de iiS Authores referunt, ego eos vulturino aut Aquilino generi facilè adscripserim, qui vel coquit, uti ex ejus in stabulo excrevel naturâ Regionis, vel influxu caeli mentis comperimus; quamvis id non in tantam magnitudinem excrescunt; in nutrimentum ejus cedere existimem, undè eos etiam ab Arca eximimus. Στρυθιοκύeò quod nullum animal nutriri possit, Struthiocamelus sic dictus à Passere, &μηλος. nisi ab eo, quod primò vitam habuerit; Struthio Camelo, quorum animalium formam camelus.