# Arca Noe 82

Athanasius Kircher, Arca Noe, CLASSIS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/82

Quae verò de Cantu Cygnaeo ante mortem suavissi mo adferunt Poetae; illa fabulosis Mythologorum narrationibus jungimus; cum hucusque nullus fuerit, qui Cy gnaeam hanc Musicam se audisse, testari queat. Anser Cygno magnitudine & moribus ferè similis est, volucris gingriens herbis, frumentis, oleribus, & quicquid ferè occurrit, vescitur & devorat utilissimum animal, mensisque gratissimum in locis Septentrioni magis subje Pavo. Nil inter volucres Pavonibus speciosius natura produxit, estque avis pipillans, haec enim vox ei competit, pulcherrima, superba, libidinosa; nutritur omnis generis frumentis, maximè hordeo. Pavo pulcher est, quia cauda tanta colorum varietate, tanto oculorum nitore ornatur, ut neminem ctis; in Meridionalibus verò Regionibus, saporis praestantiam uti perdit, ita non facilè opiparis mensis apponitur Anser; pedes cartilagineos habet, ad benè natandum à natura ipsi datos; colore albo, vel albo cinereo utplurimum nitet; sive bibat, sive comedat, aut volet, semper gingritu suo omnium aures molestat: sine aqua aegrè vivere potest: estque vel domesticum, vel sylvaticum; hoc transmigrat, illud non. non in admirationem trahat.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
