# Arca Noe 83

Athanasius Kircher, Arca Noe, CLASSIS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/83

Accedit, quod incessu suo nescio quàm majestatem pue se ferat; superbus est, quia suiipsius aspectu cum despectu quodam caeterarum volucrum, tripudiare videtur. Libidinosus est, quia libidinis oestro percitus um vix quinque femellae sufficiunt, imò foeminam ovis incubantem invadere non verecunda tur. Est & hoc in Pavone admiratione dignum observatum, quod quasi cognoscere videatur, ubi maxima formae suae sita sit dignitas; hinc gemmatam superbo supercilio ostentat caudam, undique eam elevat, undique expandit; seipsum sui ipsis circumactione corporis spectantium oculis, veluti suae pulchritudinis pompam agit, & exercet; & quoniam novit solaris lucis radios maximum pen narum, quibus intingitur, splendorem Gallus Indicus, Avis Pavoni simillima, unde & Gallo-Pavo passim dicitur: siquidem praeter caudae suae pulchritudinem, pennarumque splendorem in rotam collectarum, mensis quoque Principum haud ingratum gulae irritamentum praebet; Avis ex Calecuto Indiae Orientalis pri mùm in Europam praeterito seculo translata, ubi jam ubique communis est; Vescitur communi cum Gallinis & Anseribus cibo: Capite constat duro, cui adinstar carneae molis appendiculam adnexam tenet, dimidio palmo longam quam cum cibum capit, contrahit, cum irascitur, totus inhorrescit plumis, caudamque in rotam versat, gradusque arrogantiâ spectantes exterret; libidinis tam ardentis est, ut si suae speciei desint foeminae, Gallinas etiam, & Anates invadat, ex quorum commixtione nova semper & Anatum & Gallinarum specie: emergit. conciliare posse, unde istas soli exponit, variisque colorum ex lucis reflexione ortorum mutationibus, quoties gressum mutat, toties novam semper, novamque formositatis suae speciem praebet. Pavonem, quem China, producit, tantae pulchritudinis est, ut eum è coelo delapsum esse putent nec nisi Regio servit delectamento. Falsum est, quod de eo plebs tradit, pedum minus pulchrorum aspectu Pavonem contristari, caudamque dimittere. Gallus & Gallina, uti Aves domesticae, Galus & Gallina. ita omnibus passim notissimae sunt, illa Em bmo cucurrire, haec glocitare dicitur. De Galli in pugna animositate pectorisque constantia; de Gallorum salacitate, Gallinarumque in ovis ponendis foecunditate, de cantu caeterisque affectionum proprietatibus, uti omnibus nota sunt, ita non attinet dicere: quarum iterum infinita propemodum varietas est, pro na tura loci, & Regionis, quarum incolae sunt. In China lanigerae reperiuntur non quod loco pennarum lanâ tecta sint, sed quod plumis instar lanae crispa tis vestiantur. Vide Chinam nostram Il lustratam.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
