Latin
CLASSIS II
Athanasius Kircher, Arca Noe 84
Unproofread scanNot analysed yet
Anas Avis aquatica à strepitoso clamore garrire dicitur, uti domestica est λ γν γγη, ita omnibus notissima, omnivorum est ut nè quidem à Rubetis, Araneis, aliisque animantibus venenosis abstineat; sala cissima est, ita ut vel unam foeminan mares complures plerumque certatim inire attentent, &subindè prae nimia salacitate etiam Gallinas invadant; ex quarum adulterino congressu, aut etiam ex ovorum Gallinis suppositorum, aut contra, exclusione, ea deindè nascitur Anatum Gallinarumve varietas, quam subindè satis admirari non possumus. Quod &Plinius observavit; ait enim Super omnia est Anatum ovis Gallinae subditis atque exclusis admiratio; primo non planè cognoscentis foetum, mox incertos incubitus sollicitè convocantis, postremò la menta circa piscinae stagna mergentibus se pullis naturâ duce. Estque vel domestica. vel sylvestris, quae tamen specie non dif ferunt, cum una tam iis, quàm hisce sit natura, proprietas &affectio Corvus animal volucre sat notum, nigerrimi coloris (quamvis in ultima Se ptentrionis plaga etiam albi, uti &Ursi, Vulpesque reperiantur) voce grocire, quod ab aliis quoque crassare dicitur natura sua animal voracissimum, cada veribus verò maxime delectatur, quam vis fructibus quoque, Piscibus, pane, si milibusque vescatur, furtivâ quadam astutiâ praeditum, dum cicur est, praete reliqua obvia monetam amare videtur, à qua etiam abripienda, ubi eam invenerit, non abstinet.