# Arca Noe 87

Athanasius Kircher, Arca Noe, CLASSIS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/87

Quaenam verò sint spuriae, quaenam solummodò loci naturâ transmutatae; istius signum habeto: quod spuriae Perdices praeter fruges & grana, carnibus quoque delectentur, quae verò mutationem à loc natura acceperunt, tantùm frugivoras specie indistinctas esse censebis; Quam regulam in omnibus caeteris Avibus tibi servandam putes. Coturnix. Magna inter Interprete S. Scripturae de vera & genuina hujus Avis specie controversia est, variis va rias de ea sententias referentibus. No quaenam ex variarum textuum, de hac volucri, lectione colligere potuimus. nihil aliud Ortygometram esse dicimus quam Coturnicem, tùm quia sicuti hodierna die, tanta abundantia ex ultromarinis partibus, potissimum in Italiam advolant, ut vel ipsa littora & Insulas contegere videantur, magno utique Aucupum lucro. ita quoque Israelitis in deserto, nullae aliae volucres, quàm Coturnices, tam copiosum alimentum DEI providentia praestare poterant. Passer est volucris astuta, fallax, gar- Passer. Στρυθός. rula, locis habitatis vicina, frumentaceis granis vescitur; quorum iterum ingens differentia est; si colores spectes, sunt albi, flavi, maculati, & pro ratione Regionum diversicolores: sunt praetereà sylvestres. Indici Passeres etsi quoad colorem, & corporis formam differant, quia tamen cum nostris, naturae dotibus concordant, unius generis esse existimantur, vel similitudine quadam naturae sic dicti, vel coeli situ, vel etiam spurio congressu cum aliis speciebus haud dissimilibus, in alias formas transmutati. Psittacus, volucris ex Indiis primò in Europam allata, natura sua garrula humanae voci addiscendae aptissima, viridi & rubro colore imbuta capite firmissimo, ita ut ad discendas humano more voces, claviculâ ferreâ converberetur. Mimicos mores prae omnibus aliis exhibet; nihil illis loquacius, nil astuDiastutius, dociliusque, quorum ingens quoque differentia est. Sunt, uti in Caβει nibus, majores mediocres, minimi, omnes tamen rostris aduncis iisque durissimis instructi: vescuntur Aviculis graris, fructibus, & potissimùm delicatioribus carnibus delectantur.

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
