Latin
CLASSIS II
Athanasius Kircher, Arca Noe 88
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm qui plura de hac volucre desiderat, 1s Orithologos consulat, apud quos complura admiratione dignissima circa hanc Avem reperiet. Noctua animal volucre nocturnum, carnivorum, solitarium, caeteris Avibus finsteae invisum. Vescitur Muribus, Ranis, Lacertis, Aviculis, Vespertilionibus: Qui Bubones vocantur, Lepores quoque, &Cuniculos invadere non absterrentur. Et quemadmodum in caeteris Avium generibus sub multiplici differentia considerantur: Majores sunt, Ulula, Bubo, Otus, quorum aliquae montium inaccessas rupes, fabricarum, turriumque veterum fastigia incolunt, quaedam sepulchra, meatusque subterraneos, aut tecta Templorum, arborumque concava inhabitant.