Latin
CAPUT
Athanasius Kircher, Arca Noe 9
Unproofread scanNot analysed yet
nisi eos sine domo, sine tecto, nudâ terrâ contentos, sub dio commoratos dicamus? Quodnam rogo nu trimentum sive carnium, sive frumenti herbarumque tam copiosum Terra producere poterat, quod hujusmodi monstruosis hominum stomachis suffecisset, quibus vel deni aut centeni frument modii, &totidem oves vel unica die in cibum non suffecissent: addo, hujusmod monstra generationi prorsus, nisi cum similibus sibi conjungerentur mulieribus inepta fuisse; &quemadmodum Rabbini fingunt, pinus ingentes &praealtas pro baculis gestasse; quod si ita est, omnes sylvas in baculorum usus, brevi eradica tas fuisse, nemo dubitare debet, qui enor mem eorundem vastitatem penitiùs con sideraverit. Qui verò asserunt, uti Berosus vel ipsum Noëmum unà cum filiis suis ex hujusmodi Gigantum stirpe natum esse ii unà cum Rabbinis, cacchinnis explo dendi sunt; cum haec Noëmo Arcae fabricatori prorsùs incongrua sint; sequeretur enim vel solum Noë tertiam Arcae parten cubando occupasse; quid dicemus de a filiis pariter gigantibus, &uxoribus eo rum vastitatis proportionatae viris; certè hisce 8 hominibus Arcam minimè sufficientem fuisse, nemo dubitare debet; cum &Noëmum, &filios in administra tione animalium non incedere, sed re ptare oportuisset in Arca nonnisi 30 cu bitorum alta, quam ipse 70 cubitorum altitudine sua longè superabat, &quoniam nutrimentum proportionatum esse debet moli corporis, certum inde deducitur, octo homines Arcae admini stratores, vel uno integro mense totun illum commeatum, qui unius anni spacio omnibus animalibus conservandis erat collectus consumere potuisse. Vides igitur Lector, quàm inconcinna, quàm absurda, quam ridicula, insulsaque sibi humana mens imaginetur, nullâ reflexione factâ ad ea, quae manifestam involvunt contradictionem &ἀδυνασίαν. Ridicula Jungam hoc loco illud, quod de O historia de Rege Basan in Historia Sacracenica AraOg Gigan te. bes recitant, quae uti Historiae Geneseoprorsus dissonat ita quoque fabulosis poetarum narrationibus, anilibusque deliramentis propriè annumerandam censeo. Verba ex Arabico in Latinum à me translata ita se habent.