Latin
CLASSIS II
Athanasius Kircher, Arca Noe 92
Unproofread scanNot analysed yet
Hirundinis domesticae volucris sat notae variae sunt species: Marinae, Urbanae, Montanae, Ripariae, &similes, quarum tamen una omnium proprietas est nidificare; &sunt transmigratrices; quamvis pleraeque aliae mare non transimigrent, aliae enim in lacubus, in concavis montium, arborumque hyberno tempore conglomeratae reperiuntur. ex quibus deinde Sole Aequatorem transeunte, ad verni temporis tepiditatem denuò evolant. Omnium fere communis cibus sunt Muscae, Vermes, &similia minoris molis insecta. Vox ejus trussatus est: caveas ad mortem usque abhorrent: quia libertate aeris unicè gau dent. Alcyon. Volucris pariter omnigeno colorum nitidissimorum vestitu amicta, ijuxta mare, &flumina condensis arboribus inumbrata, vivens: Aristotele teste non multò Passere amplior, colore tum caeruleo tum viridi, tum etiam leviter purpureo, variè toto corpore refulgens rostro longo &tenui nec non exiguâ caudâ instructa, Piscibus vivit, parit ova quinque, qui circa Tropicum hyemalem esse solet, dies sereni 14 navigantibus auspicatissimi, unde Alcyonia dies &sacra vocata; notissima avis est, cum vix flumen praesertim arboribus stipatum, ubi non occurrant, reperias. Luscinia. Inter Aves Canoras, quae Luscini 2.