Latin
96
Athanasius Kircher, Arca Noe 96
Unproofread scanNot analysed yet
Miri igitur effectus tum ex congressu naturali quadru pedum, tum ex concubitu oviparorum effectus metamorphoseos emanare lu culenter patet. Tertia causa est, ex homogeneo unius speciei congressu, que ex imaginatricis facultatis potentia, s non speciem, saltem formam extrinse cam cum multiplici colorum varietate mutant. Hoc pacto, in ultima Septen trionis plaga, experientiâ, &relatione Batavorum, omnia pene animalia, Ursi Vulpes, Corvi, caeteraeque animantes, quae sub Zona temperata stabilem colorem sortitae fuerunt, multaeque ob perpetua nivis candentis aspectum ex nigro, &rufo, colore in candidissimum coloren mutantur. Quarta causa est, heteroge neus diversarum specierum congressus quo non extrinseca tantum forma, sed &intrinseca medium diversumque quod dam, ex diversis speciebus natum ani mal resultat. Ubi tamen notandum. hanc heterogeneorum animalium co pulam, non cum quovis animali fieri sed cum iis, quae naturae quadam simili tudine inter se concordant; aut etiam odoris, quo solo in brutis prolificus appetitus ad generandum concitatur, con venientia, impelluntur. Dubium hoc loco non exiguum ob oritur: Utrum quemadmodùm Mulus ex Equo &Asina productus, sterilis sit, ita &caetera animantia spuria? Respondeo, quantùm quidem ex animalium genea logia annotare potui; id solùm in Mule compertum fuisse, non tamen aequè in aliis: Tragelaphus enim, etsi ex hete rogenea Hirci, &Cervi copulâ natus sit, is tamen plurimùm se propagare, notius est, quàm ut dici debeat: idem de caete ris animantibus dicendum existimem. In volucribus tamen heterogenea haec propagatio legem non habet: cum vo lucres ex adulterino congressu, aut ovorum incubitu, non secùs ac reliquae volucres se propagare soleant. Undè in Volatilibus multò major, quàm in quadrupedibus multitudo &varietas cernitur.