# Arca Noe 97.1-4

Athanasius Kircher, Arca Noe, 97.1 to 97.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/97.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/97.1

Ex hoc quadruplici causarum complexu patet, animalium numerum quasi in infinitum auctum esse, & quotidiè augeri ab eo tempore, quo à DEO producta fuerunt: quod vero cap. 3. Genes DEUS adduxit ad Adam omnia animalia, ut videret, quid vocaret ea; ic intelligi debet, non omnia ea animalia, quibus successu temporis Mundus terrestris impletus fuit, ad eum ducta fuisse; sed illarum, quae DEUS produ xerat, certas & determinatas anima lium species; aliàs enim nullus finis animalium adducendorum, nullus finis no minum iis imponendorum fuisset. Quae omnia si quis paulò profundiùs expenderit, is fateri cogetur, maximam ani malium partem in Arcam, dictas ob causas non introductam fuisse; sed solùm primaevas illas animalium species, quae tum in Edenia Regione extabant, aut ex aliis Regionibus remotioribus, Angelorum singulis speciebus praesidentium ope ductuque intra Arcam admissa sunt: cum DE! Opt Max. solùm illa animalia, quorum species a Diluvio perire po terat, intra Arcam conservandi fuerit intentio: non verò, quae post Diluvium ob causas suprà adductas sine speciei jacturâ nasci poterant. Patet tandem non solum ex hisce hucusque adductis, sec ex accurata quoque omnium animalium paulò antè descriptorum recensione, non omnes animalium species intra Arcam introductas fuisse; quod hucusque demonstrare conati sumus, atque promdè Arcam ad omnes Animalium species primigenias conservandas capacissimam fuisse. Verum cum jam occurrat Phoenicis memoria, restat exponendum, utrum haec avis in Arca locum repererit? Avis scilicet non veterum duntaxat, sed & recentium Scriptorum Relatione, supra fidem celebrata; Dicitur autem unica oogl Digi & solitaria solo suo contenta individuo & maris & foeminae formam retinens, aetate 500 annorum praegravata nido ex pretiosis Arabiae lignis constructo, ardoreque Solis incenso unà combustam emori, deinde ex cineribus, rore & pluvia fermentatis vermem nasci, novae generationis Phoenicis seminarium. Quis hic tam insanae mentis est; qui hujusmodi fabularum figmenta concipiat?

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
