Latin
99
Athanasius Kircher, Arca Noe 99
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm qui vim &energiam in Textibus prorsus concordantem ritè expenderit 1s sanè vel violenter se à primae sententiae Authoribus trahi sentiet: Qui secundae sententiae subscribunt, ii sanè id non alia de causa fecisse cen sendi sunt, nisi quod, si duo ex singulis immundis animalibus paria, ex mundis verò septem paria admitterent vererentur, nè Arca tot animalibus recipiendis minimè capax foret, &ne Arca ex nimio onere, ob tantam ani malium multitudinem aggravata suc cumberet: Sed nos uti utramque sententiam probabilem censemus, ita quoque, sive intra Arcam, unum solummodò animalium par, sive duo ex immundis paria, ex mundis verò licet septem solummodò, sive bis septem ponamus, Arcam tamen semper adhuc sat capacem fuisse, nec quicquam à nimio pondere metuendum fuisse. Quod ita ostendo. Novimus ex 11 Levitici, &14 Deut. quaenam munda, quaenam immunda animalia sint: Verba adducam. Nè comedatis quae immunda sunt hoc est animal, quod comedere debetis, Bovem &Ovem, &Capram, Cervum. &Capream, Bubalum, Tragelaphum, Pygargum, Orygem, &Ca melopardalum: Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, &ruminat, comedetis; De his autem, quae rumi nant, &non dividunt ungulam, haec o mnia comedere non debetis, Camelum, Leporem, Chaerogryllum, quia ruminant. &non dividunt ungulam, immunda erunt vobis; Sus quoque, quoniam dividit un gulam, &non ruminat, immundus erit. Deinde vers. 11. Mundas &immundas volucres recenset. Omnes, inquit, aves comedite immundas ne comedatis: Aquilam videlicet, &Gryphum, &Haliaetum. Ixion, &Vulturem, &Milvum juxta genus suum, &omne corvini generis, &Struthionem ac Noctuam, &Larum atque Accipitrem juxta genus suum, Herodium ac Cygnum, &Ibin, ac Mergulum, Porphyrionem &Nycticoracem, Onocrotalum, &Charadrium singula in genere suo, Upupam quoque, &Vespertisionem. Atque haec est animalium tam mundorum quàm immundorum recensio, quam Sacer Textus nobis proponit; estque veluti compendium omnium eorum, de quibus hucusque egimus. Quadruplici itaque combinatione, quod ex animalibus mundum sit, quod immundum, ita determinat, ut nullus de iis amplius dubitandi locus relinquatur.