# Arca Noe viii

Athanasius Kircher, Arca Noe, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/viii

Quae quidem uti summa admiratione celebrare non semel audivi, ita quoque, nescio, quo felici omine isthoc Monumentum, veluti Gloriae TUAE prodromum, gloriosi Nominis TUI immortalitati consecrandum censui cedro perennius: Quod non imber edax, neque Aquilo impotens Possit diruere, aut innumerabilis Annorum series, & fuga temporum. Vale REX MAXIME Augustae Domus & Orbis delicium, vive in Spem magnam DEO, Regnis, Religioni Catholicae, TIBI. E Collegio Romano Societatis JESU,

---

Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe.
