Latin
PARS II
Athanasius Kircher, Arca Noe xv
Unproofread scanNot analysed yet
ATHANASII KIRCHERI ARCAE NSEMICAE, LIBER PRIMUS ISAGOGICUS. Continet ea quae centum ante Diluvium annis commemoratione digna acciderunt. PRAEFATIO. Umanum ingenium, uti naturae pronitate, veluti pondere quodam fertur ad acquirendam intimam cognitionem earum rerum, quae vel in Naturae majestate reconditae refulgent, vel quidpiam insolitum, sublime, peregrinum &arduum, in insanae molis fabricis à veteribus humanae artis industrià quasi superiori extructis exhibetur, ita quoque inter coetera nullo non tempore satis admirari non potuerunt hanc, quam modò ordimur Noemicae Arcae fabricam; cujus comparatione meritò Barbara pyramidum sileat miracula Memphis, sileant Babylonici Semiramidis Muri, sileant, quaecunque Veteres de Colosso Solis de Jovis Olympii Statua, de Dianae Ephesinę Templo, de coeteris Mundi Miraculis ultra fidem numanum protulerunt; Si enim Lectores animum paulò profundius in hujus admirandi operis fabricam intenderunt, luculenter contuebuntur, huic nihil unquam in humanis rebus par fuisse, nil humana consideratione dignius, utpote omnium non dicam, humanorum, sed &operum Divinorum in restauratione Mundi post Christi in carne adventum maximum; neque id cuiquam mirum videri debet; fuit enim haec Arca ipso DEO Architecto secundum omnes &singulas symmetriae leges servo suo Noemo dictata, leges praescriptae, modus &ratio in fabricae prosecutione, DEO docente inspirata. Non ignoro, trium potißimum in Sacrarum literarum contextu, celeberrimarum fabricarum mentionem fieri. quarum excellentia &prodigiosa constructio hucusque omnium Interpretum ingenia mirum in modum torsit Horum primum fuit Mosis Tabernaculum, secundum Templum Salomonis tertium Arca Noë; sed haec meritò tantò coeteris admiratione dignior est quantò argumentum grandius continet, tum ob longitudinem temporis cend by Sublimitas Argumenti. Celeberrimae in Sacris literis fabricae. 1. Tabernaculum Mosis. Templum Salomonis. 3. Arca Noè.