# Iter extaticum II 107

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, IIBIBLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/107

Pulchro quidem & concinno discursu ouum descripsisti, sed mo dum nosse desiderarem, quomodo calore illo externo vis seminalis intra testam latens è potentia in actum educatur? & vtrum prius ouum, an volucris in primordijs rerum extiterit. Cosmiel. Scias Theodidacte Deum ter benedictum omne genus volucrum ex aqua produxisse, vti ex praecedentibus ostensum fuit: Quod non ita intelligi debet, quasi ex sola aqua in quantum purum elementum est; sed ex aquae purioris portione reliquis elementis sub minori gradu mixtis productae fuerint; neque Deus ouum prius, sed volucria vnaquaeque iuxta speciem suam in perfecto essentiae suae statu produxit; ex quorum deinde semine, naturali nexu consequente in perpetuùm volucrum propagatio facta fuit; quod ordini naturae maximè congruum consentaneumque suit. Si enim ouum prius productum fuisset, quis illud fouisset, quis ad exclusionem foeturae incubuisset? quis pul am exclusum aluisset2 decuit igitur naturae Maiestatem primùm volucrem, ex qua per quoddam vtriusque sexus coniugium deinde ouum nasceretur, pullo per fotum producendo, atque educando aptam generare. Atque in principio quidem rerum Deus produxit ex communi primigeniae lucis, quod nos calidum radicale & semen mundi diximus, cum puriori aquae seu humidi radicalis portione, terrae modicâ portiunculâ additâ, omne genus volucrum; sub ea tamen portione, vt in auibus minor esset terrae, maior aquae, maxima aëris ad earum productionem portio. Atque haec quoque sub infinita graduum Dial gus diuersitate pro generum specierumque producendarum multitudine & varietate assumeretur. Et quemadmodum ad formam volucrum constituendam maior subtiliorque lucis primigeniae portio accedit quàm in quadrupedibus; ita pulchriores quoque naturae dotes adipiscuntur: quis enim non miretur volucrum in nidis ad omnes architecturae leges construendis industriam? quis modulationum ad mul cae artis amussim expressarum dulcedine non capiatur? quis astutias & industrias tum ad impetendas alias inimicas, tum ad hostiles insidias eludendas venandique sagacitatem non obstupescat?

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
