Latin
IIBIBLI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 117
Unproofread scanNot analysed yet
uersali semimen ex nullo alio fonte originem suam trahunt, nisi ae originem ex varia &multiplici alteratione seminis vniuersalis, trahunt. in aqueo elemento indiuiduati pro varia diuersarum elementi partium dispositione, quod semen vti infinitis ferè combinationum legibus, in qua veluti in vtero quodam, vti à calore centrali sui ipsius &à calore caelesti semini indiuidua quadam societate perpetuò iuncto, alteratur, disponiturque, ita quoque id ipsum infinitas paenè natatilium species, pro varia dicti naturae seminis diuisione atque indiuiduatione, producere necesse est. Theod. Hinc sequeretur, Deum in principio rerum pisces non ex aqua produxisse sed aquam ex sui ipsius semine illos generasse, quòd Sacrae paginae incongruum videtur. Cosmiel. Opisex mundi sapientia in principio rerum pisces &omne natatile diuinae suae vocis imperio produxisse salua fide negare non possumus. Siquidem ad Diuinae vocis nutum, in momento innu nerabiles piscium species ex seminis naturae in aqua latentis diuisione, in minutissimas portiunculas facta prodierunt, quarum vnaquaeque ad speciem à conditore Sapientissimo intentam constituendam, sub tali &tali combinationis temperamento concurrit, hae verò deinde per spermaticam facultatem piscibus inditam, sese in infinitum, in totam temporum successionem multiplicarunt atque hoc pacto pisces in primordio rerum à Deo