# Iter extaticum II 12

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. De As. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/12

verò abeunte, deposito fastu deprimor: tumore meo vti canales ad concreditae sibi prolis meae eiaculationem pariter sollicitantur, ita depressione veluti inducijs factis, a violentia sua cessant, donec denuo Iuna luna exoriente in noua erumpam tumoris tripudia Alterum est ignis subterranei effectus, qui impetuosis suis exhalationibus regni mei portas clandestina machinatione perrumpens, mirum in modum me exacerbat, ingentia tempestatum praelia & conflictus commouet, quarum violento motu pressus, non aliud nisi per canales mihi solitos effugium datur: est autem haec lucta ita perpetua, ita continuata, vt vix sit minimum temporis spatium; quo non alicubi in regno meo Oceaneo ad similes angustias redigar, tanta tumultuantium vndarum ferocia pressus, vt nulla maiori vi eiaculatio inter canales fieri solita peragatur: vt vel ex hoc capite quoque fluxus mei inter canales perennitatem agnoscas. Tertiò sunt venti siue ab extrinsecis aëris dispositionibus, siue ab emerentibus extra regnum meum exhalationibus, siue a spiritibus subterraneis causati, perinde est: hoc vnicum dico, plurimum illos immensa fluctuum coaceruatione posse, ad sollicitandas aquas intra canales constitutas; subinde quoque in altum ex naturae meae lebetibus per occultos canales a natura inge niosè constitutos, attractu quodam ex metu vacui interueniente extollor, elatus qua data porta ruo in fontes & flumina: atque hisce tribus aduersarijs in naturae tamen bonum ordinatis noctu diuque exagitatus, perpetuo in subterrestrium meatuum canalibus motu versor. Habes itaque hic paucis desideratam causam, quomodo ex Oceaneo meo res aquae egrediantur, abditorumque tramitum anm gibus bus peractis, perenni fluxu, in idem reuerti Theod. Constat mihi ex principijs hydrostaticis, & Obiectiorheo ex anthlearum structura, aquas intra canales conclusas didacti. premi minimè posse, nisi potentia siue pondus premens majus sit, grauiusque aquarum mole, quam premit. Dubium iam non paruum occurrit, vtrum imminens in Oceano eiusque maribus annexis aquarum pondus sufficiens sit ad tantam aquarum inter canales conclusam molem superandam, cum canales subinde per immensa terrarum interualla porrigantur. Hydr.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
