# Iter extaticum II 122

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, IIBIBDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/122

Tertium animalia tum quaternis tùm multis pedibus instructa complectitur, vti sunt sorices, mures, lacertae, crocodilis & quidquid tandem ex putri partim, partim ex seminis proginem multiprij commixtione in infinitam plicatur. Multi pedia, omnia aranearum, pediculorum, cimicum, erucarum, crustatorumque vermium genera & species continent, quae quidem ex putredine mixtorum originem habent, vel ex vegetabilibus nascuntur, vel ex animalibus, vel ex putridis terrestris materiae quisquilijs, quae in aëre, aqua terra confluxerunt, oriuntur: hoc autem pacto animantur. Quoniam enim putredo nihil aliud est, quàm indigesti humoris confluxus, siue is fiat in vegetabilibus, siue in animalibus, siue in quacunque elementorum mistura, quae vti pinguedine & calore pollet, ita lux primigenia siue semen mundi in ea materia indiuiduata calore suo interno derepente ob proximas ad generationem dispositiones animal excludit, iuxta Ignis non pro eam materiam, è cuius putredine educitur.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
