# Iter extaticum II 124

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, IIBIBDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/124

Vides itaque nihil in natura rerum sine optimo fine esse constitutum, nihil adeò opinione hominum malum & perniciosum, quod non in saluberrimum mundi medicamentum destinatum sit. Theode Abundè mihi satisfactum est; adeò enim intellectum meum sapientiae tuae radijs illuminasti, vt ex his animum ad magna & ardua boni communis causâ obeunda extollam Cosmiel. Satis est, paulò maiora canamus. Audisti modò totius exterioris telluris constitutionem, percepisti ni fallor Elementorum mutuo quodam officio decertantium collusionem. Vidisti quomodo & qua ratione ex ijs omnia componantur, & in hunc vsque diem & à primordio rerum producta sint, quorum quidem omnium lux illa primigenia in hunc vsque diem per omnia mundi corpora diffusa, verum & vniuersale mundi semen, & Entelechia natura rerum, vnica ars Dei est, causa est.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
