Latin
IIBIBDI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 127
Unproofread scanNot analysed yet
constitutio, animaliumque in eo multitudo, &varietas describi. tur. OSMIEL. Examinata iam externa Geocosmi superficie eiusque admirandis quae in herbis, plantis, animalibus, elementorumque operationibus elucescunt, spectaculis; iam iter immensum nobis restat subeundum, iter nullis humanis tritum vestigijs, nullo mortalium intuitu perlustratum, vbi totius naturae constituta sunt Gazophylacia; vbi cernere licet summâ sapientissimi Opificis in Geocosmi architecturâ magnalia: iam tandem, quod supra tibi pollicebar, complebo, vt visis ineffabilibus Dei operibus totus in laudes tui exardescas Conditoris. Theod. Certè vti nihil ad votum meum acceptius accidere potest, ita quod iam dudum tantopere desiderabam, vt in exsecutionem deducas, pro eo quo possum intimo cordis affectu abs te contendo. Hoc vnicum à te efflagito mi Cosmiel, Quaenam in terra pericuvt primò modum quo me per tam intricatos calles mala transeunda. risque abyssos incognitas, per tot discrimina terrae, ignis &aquae, sine vllo corporis mei detrimento deducere statuas. Noui quanta à belluis marinis nobis pericula immineant, noui interioris telluris spiracula pestifera &prorsus exitiali vaporum exhalationumque virulentiâ referta. Noui quot Vulcaniae ignium fornaces nobis subeundae sint, quot quamque innumerae aquarum abyssi nobis transuadandae; sed in tua confisus pietate, &incredibili bonitate, tuam accepto plenam benignae in me voluntatis inuitationem. Cosmiel. Nosti mi Theodidacte per quanta te in itinere caelesti pericula, per quot igneos caelestium corporum Oceanos, per quot maria pestifero halitu obnoxia, ab omni tamen noxa immunem traduxerim. Et quid dubitas de mea in te fide in interioris huius Geocosmi lustratione? anne putas eam quam in itinere caelesti Cosmielis potestas. obtinebam, in Geocosmi peragratione potestatem mihi ademptam? an ignoras caeli, terrae, atque adeò totius naturae claues mihi concreditas? an nescis, quod vti sum praeses vniuersi, ita quoque omnia, quae ina naturae Maiestate elucescunt, diuina sic ordinante prouidentia, meo subsint imperio?