# Iter extaticum II 129

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, IIBIBDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/129

Miror ibi nescio quod crystallo simile opus, & quòd nam illud sit, nosse desidero. Cosmiel. Haec est nauicula Nauiculae cry stallinae pro quam tibi praeparaui ex purissima crystallo mea maTheodidacti nu constructa, huic in posterum inclusus, per vni itinere praeparatae proprieuersas Oceani semitas abyssorumque subterrestrium tates. immensa hydrophylacia, me Nauta & Gubernatore vehêris. Diaphana est, vt per eius parietes vitreos veluti per fenestras quasdam omnia naturae arcana cominus intuearis, ab omni periculo aquarum tutus & securus. Theod. Et quomodo nauicula haec intra intima Oceani viscera fundosque scopulis impeditos sine vllo rupturae detrimento promoueri poterit? quis necessarium nobis aërem suppeditabit? quis lumen in tantarum caliginum abyssis? Cosmiel. Non est tuum de rerum tibi necessariarum subsidijs sollicitum esse; ego sum qui potentiae meae viribus omnia subministro; ego nauiculam summo artificio à me constructam ita gubernare noui, vt nulla sit adeò dura cautes, quae ei vim aliquam inferre possit. Ege humorem ipsum mox in limpidissimum aërem conuerto, ego lumen & lucerna sum, qua vel densissimae cauergus I cauernarum caligines in lucidissimum di tantur.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
