Latin
Cap. I. De As
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 13
Unproofread scanNot analysed yet
Rectè iudicasti Theodidacte, &ita est; hinc prouida mater mea natura rerum, canalium orificia in fundo Oceani latissima, reliquos vero canalium ductus strictiores esse voluit, in formam fere ductilis tubae, vt immensa aquarum agitatarum ijs superincumbentium moles, intra canales conclusis aquis, vehementiorem impetum imprimeret secus enim si fieret, natura frustra laboraret, si aquas quas propellere debet, pondere non superaret: sunt enim omnia Dei opera in numero, pondere &mensura, ineffabili quadam prouidentia ita disposita, vt vno posito, alterum necessariò effectum suum consequatur. Si tibi Theodidacte datum esset videre vatitatem voraginum in fundo maris, aut etiam meatuum, qui lateralem intra terrestrium regionum, continentiumque subaqueos parietes ingressum habent, granditatem, totiusque maris intra eos im De mira cana lium constipulsi impetum, vti &ponderis aquarum profuntutione. dissimarum incumbentis vim &efficaciam, qua sublogus I. subterraneas aquas premit, nihil forsan de tan nirabilium magnitudine, &multitudine dubij haberes.