# Iter extaticum II 130

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, IIBIBDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/130

Agedum itaque Theodidacte, ne rerun humanae industriae minimè subiectarum satagas, hoc enim meum meique similium officium esse scias, vtpotè qui scientia rerum naturalium tanto sublimiori eminemus, quantò natura humana ab Angelica distat longiùs. Theod. Hisce dictis, per ostiolum intra nauiculam crystallinam ingredi iussus. Erat nauicula eo artificio constructa, vt ad instar vitri mi di & crystalli purissimae, quaelibet sine vllo obstaculo, intra vitrei oceani meditullium obiecta exactè exhiberet; nulli ibi remi, nullus temo, nulla velis subtensa arbor, sed illa pro nutu & voluntate Cosmielis agitabatur, aut sistebatur, neque hic vllu aëris neque luminis defectum experiebar, vbi ad mundi praesidis imperium & nutum omnia obsecundabant elementa, & officiosa sua obsequia offerebant In hanc itaque nauiculam mysticis sensibus refertam inclusus ego iter occepi. Cosmiel verò vtrum inclusus fuerit, nescio, certè & inclusus & exclusus intùs & extra omnia operari videbatur. Tantae itaque atque tam insolitae rei admiratione attonitus, in haec verba erupi. O Cosmiel quo per auia & deuia sine remo sine temone me ducis? Cosmiel. Breui videbis, neque enim remo & temone opus est ei, qui & mundum imperio, suo ex commissione Conditoris gubernat, & vastissimos caelorum globos sine labore perenni motu versat. Theod. Perge itaque vti coepisti Euris fauentibus iter tuum vrgere. O Cosm quan

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
