# Iter extaticum II 133

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Iter Su. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/133

pyropicos putabas scopulos, illi nihil aliud quam oculi belluae sunt, quibus innatum sibi lumen vibrat, tum ad necessaria pabula in caliginoso pelagi fundo comparanda, tum ad illisionis contra scopulos pericula hisce binis veluti praeuijs lucernis ad obuiorum impedimentorum offendicula, insita sibi vt dixi luce propria commonstranda, mira Dei optimi maximi Prouidentia, & singulari naturae munere illi concessa subsidia; quibus si careret, ei haud dubiè pereundum foret, tanta mole motu suo intra aquas vel ad primam cautium allisionem, haud secus ac naui impacta, fatiscente. Atque haec est ratio cur talis bellua, terre- Profundum & altum cur pestres & scopulosas oceani partes cane peius & angue tat Oceanum periculorum exantlandorum probè sibi conscia fugiat, vnde latè patentis Oceani medio, & fundo planiore nullis scopu lis exasperato gaudet: ne mollioribus ibus ventris partibus illis illisis, exitium sibi ex i cto vulnere adsciscat. Theod O quam miranda narras. Sed rogo te mi Cosmiel, vt hiatus belluini fabricam propius mihi monstres, nulla enim re maiori admiratione me captum dicere possum.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
