# Iter extaticum II 137

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Iter Su. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/137

Video nobis superimpositum, nescio quod vmbraculum, sub forma immensi veli aut vmbonis protensum, dic rogo quidnam sit monstri. Cosmiel. Testudinem marinam vides. Theod. Fieri ne potest tam vastas monstrorum moles Oceanum producere. O mirum rerum prodigiosarum theatrum! Rogo te mi Cosmiel festina lentè, vt singula exactius distinguam, video enim hîc summa mea admiratione, quaecumMare in productione anique tellus & aer animalia producit, ea & Oceanum malium terrae & aëris aemusimilitudine quadam fingere; aspicio hic pisces in lum. equos, vitulos, ceruos, sues, canes, lupos, elephantes, leones mira quadam metamorphosi transmutatos, video hirundines, vultures, & in collium similitudinem monstra, Delphinorum praeterea, thinnorum, salparum, halecum, caeterorumque minutiorum piscium ingentes exercitus, cornibus, ensibus, malleis, spiculis mirificè instructos; atque ex hisce quosdam video veluti fugitiuos, & metu consternatos, alios ludentium in morem, nunc supinos, modò pronos mirum in modum gesticulantes. Cosmiel. Quos metu consternatos vides, illi sunt, qui ab insequentis hostis aut Balenae aut Orcadis aut Delphini insidijs tutum sibi quaerunt asyllum, in nullo siquidem elemento tot praelijs, tot conflictibus, tot atrocissimis pugnis ac in aqueo hoc regno belluae se mu Bella interpituò insectantur, maiores adoriuntur minores, me sces.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
