Latin
FIBIBEOI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 141
Unproofread scanNot analysed yet
omnia vltimam sui perfectionem, &potissimum similem homini, qui est post Deum immediatè rerum omnium finis, figuram, quàm cum debitis naturae claustris impedita consequi non possint, nonnulla quantum possunt agunt, vt eandem si non veram, saltem secundùm analogiam quandam constitutam consequantur. Vides itaque cur tanto inge nio &industria natura in constituendis sirenibus luserit. Sed quaeres vtrum peculiari aliqua, quae in Quid virtutis hominum vsum cedat, virtute polleant. Respondeo participent sirenes. ipsum sigillum &characterismum, quo ipsas opifex mens imbuit, quin vel ipsa astutia &calliditas ingenij hominibus simillimi, magnum aliquod naturae arcanum sub illis latere, affatim testari. Tritones enim &sirenes, vti simiae in tellure, ita hae suo tamen modo ingeniosâ industriâ pollere videntur siquidem ad littora Oceani in inaccessis hominibus latibulis, atque extra omnem maris iniuriam longè semotis, domos sibi admirando quodam artificio, ex conchis conchilijsque congestis mutua ope exstruunt, commeatum venatione int intra loculos quosdam condunt ad necessarium tempore vrgentis famis alimentum; arenam Ii in formam lecti, quo lassa membra recon t, con gerunt; terram quoque insolationis gratia ad amphibiorum petunt, vnde ab Barbaris Sofalae oram incolentibus, vbi maximè stabulantur, in nefariae veneris vsum quaeruntur; fructibus quoque &terrem radicibus mirificè delectantur, vnde illas sollicite advirides ripas hominibus inaccessas quaerunt, accepta in solitis loculis condunt. Theod.