Latin
Cap. I. Ite
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 144
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne tale in malum à natura productum videatur, illud emolumenti praestat, quod quidqui pestiferum &malignum in aequore, siue influxu stellarum, siue exhalantis terrae nociuis vaporibus nascitur, in se attractum deriuat, &sic pelagus à magni momenti pernicie liberat. Sed iam satis monstrorum in vastissimo aequoris meditullio tibi exhibiti fundum tandem petamus, vt quod &quàm admiranda prouida mater natura rerum ibidem produxerit, contempleris. Theod. O mi Cosimiel in vltimum mundi barathum me ducere videris. Cosmiel. Ne timeas, tametsi enim profunditas Oceani hoc loco tanta sit, vt meritò abyssus diei possit, me tamen duce nil patieris. Theod. Ego semper hucusque putabam, montes, syluas, prata, in terrestri tantùm superficie reperiri, sed iam modò &illa omnia in subaqueo hoc regno inuenio. O quàm condensata syluarum fruticumque constitutio, &inextricabilis seopulorum rupiumque labirynthus! O mi Cosmiel caueas rogo, ne illisa in illis vitrea nostra nauicula periclitetur. Cosmiel. Quid murmuras Theodidacte: adeoque tam vilem de me meaque peritia existimationem concepisti, vt nauiculam hanc contra omnia illisionis pericula immunem, aut conseruare, aut gubernare non possim; aut si dato, non concesso, rupturam subiret; illam non è vestigio instaurare, aut etiam te in media aquarum abysso contra omnes fluctuum iniurias seruare non valeam? Theod.