# Iter extaticum II 145

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Ite. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/145

O mi Cosmiel, condona obsecro pusillanimitati meae, neque enim talia effutij, quòd in periculis constitutus in vllo de tua potentia dubitarem, aut tibi diffiderem, aut in concepta de te existimatione vacillarem: Absit; noui enim quantus sis & quanta virtute polleas, vtpotè cuius imperio substent vniuersa. Sed more humano ad tam exotica rerum spectra formidine quadam inuadente cor meum conquestus in haec verba imprudenter prorupi. Cosmiel. Tuae mihi fragilitatis probè conscius condono perlubenter; sed iam ad institutum nostrum reuertamur. Mirabaris syluas, pratâ, montes in mari reperiri; & ego tuam miror simplicitatem ingenij. Putasne sub mari aliam esse rerum constitutionem, quàm in extrerna telluris superficie? Minimè. Si enim diuinâ potentiâ Oceanus sublatis aquis exsiccaretur, nihil aliud videres nisi vastissimas regiones, concatenatos altissimorum montium ordines, valles profundissimas, fluuios ingentes, planities longè lateque in immensum exporrectas; syluas quoque & prata, sed alterius constitutionis, arbusculis, fruticibusque corallorum, mineraliumque efflorescentijs salis virtute enatis consita, qualia ex se & sua natura producere potest; nec flores desunt nec fructus; quidoenim insulae aliud sunt, quam submarini montes vastissimi, quorum non nisi apices extra aquam caput sirum extollunt & hoc pacto in insulas hominum habitationi aptas euar Vide saxosos hinc inde parietes ingenti intercapedine distensos, profundissimorumque montium structuram. Theod.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
