# Iter extaticum II 148

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Iter Su. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/148

CosimelQuemadmodum igitur illa innatam sibi lucem ad operationes ritè exequendas à natura adeprae sunt, ita & marina animalia. Vidistin vnquam quercus putridas, quantoperè noctu radient? & haud secus ac lucernae quaepiam in obscuris syluarum recessibus ceu viarum indices cuncta illuminent? Comperistin vnquam scintillantes nonnullorum animalium, eorum praesertim quae nocturnis venationibus vitam sustentant, oculos? Theod. Vidi & obseruaui id saepius in felium & noctuarum oculis. Cosmiel. Si itaque terrestribus rebus ad vsum necessarium huiusmodi lucem diuina sapientia inesse voluit, quanto magis marinis? Sed nunc ad fundi marini incolas oculos animumque conuertamus. Vide Theodidacte & diligenter examina inexplicabilem rerum varietatem naturae beneficio in huiusmodi tractibus constitutam. Theod. Tota haec, quam video, planities fundi non mihi pratum, sed viuum quoddam peripetasma incredi pili concharum margaritarumque varietate & splendore; veluti lapidibus pretiosis contextum videtur. O quanta conchyliorum specie differentium varietas: quam affabrè in ijs natura lusit, quot colorum differentias imbuit I. Quanta & quàm exoticâ figurarum discrepantium sculpturâ expressit! Video nonnulla vti

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
