# Iter extaticum II 149

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Iter Subm. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/149

Cap. I. Iter Subm vti ea quoque describit Author historiae naturalis) conuexa, plana, concaua, quaedam in Lunae morem falcata, aut in orbem circumacta, aliqua dimidio orbe caesa, in dorsum protuberantia, leuore quodam splendidissimo perpolita, alia veluti dentibus quibusdam interstincta, alia striarum multiplici ductu miro artificio adumbrata; non desunt quae muricatim intorta, margine in mucronem cuneatum foris efuso, intus replicato, iam distinctione virgulata crispa; modò in formam cancellorum, imbricum, pectinumque vndulata superficie exporrecta, alia in vndarum fluctuantium morem expressa, & cancellatim reticulata, nunc obliqua, iam in rectum expansa, densata, porrecta, sinuata, & ad buccinae morem repanda; & vndenam tanta mi Cosmiel rerum diuersitas? Cosmiel. Illa omnia quantumuis innumeris speciebus differentia, ex inuisibili illo & vniuersali naturae semine, quod Oceano potissimum dominatur, formarum diuersitatem sortiuntur; siquidem ex aquae particula viscosiori & tenuiori caro conchiliorum nascitur, ex parte vero crassiori & salis copia referta conchae viuenti ipsa domus constituitur in lapideam molem indurata; nam sal ex se & sua natura duram firmamque omnibus praebet consistentiam plastica verò seminis vis illas pro combinatae materiae dispositione in innumeras efformat figuras; colorum verò varietas hanc suam ex diuersa sulphuris albi rubrique, quo mare refertum est, mixtura originem trahit: viuuntque ex eodem, ex quo ortum duxe FTIIIC runt alimento elementoque, quamuis nonnulla quoque pisciculos, vermiculos, caeteramque minutiorem maris sobolem in suum trahant nutrimentum. Theod. Quomodo id fieri potest, cum visu & dentibus careant. Cosmiel. Natura vti sagacissima est ita & ijs quoque de necessarijs ad viuendum subsidijs In conchilijs mirum in modum prouidit. Visus enim defectum qua ratione sensu perfectissimo tactus suppleuit, dentes verò eius natura supple. uit defectum quibus praedam sibi venatur, est ipsa aperibilis convisus & dentium.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
