Latin
Cap. I. De As
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 15
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita sint, iam vel prima fronte differentium aquarum rationem, quae in meis fontibus elucescunt, causae patent; quandocunque enim canales mei sese per diuersos ramos intra cauernas sale, vitriolo aut sulphure, bitumine, naphta, antimonio, hydrargyro, arsenico, auripigmento, similibusque mineralibus refertas insinuaue rint, certum est aquam talis mineralis qualitate, cu ius locus natiua vi sua ferax est, tinctum iri; l vbique tanta aquarum supradictorum salium mine raliumque virtute imbutarum varietas passim spectatur; contingit autem, vt subinde per loca toxico &vene nosis qualitatibus referta mihi transeundum sit, quod potissimum fit in cauernis, antimonij, sulphuris, naphtae, arsenici, hydrargyri, aliorumque peregrinorum salium spirituumque spuriorum violenta &mortifera virtute pollentium confluxu accidit; tunc aqua ijs imbuta, vbicumque foras eruperit, ibi non hominibus tantùm animantibusque extremam perniciem affert, sed &locum ob lethiferam mephitim omni habitatore priuat. Nihil an min dicam, si enim dicta probè penetraueris, nul elemento meo tam insolentem, &prodigiosum effectum reperies, cuius non causam proximam e vestigio assignare possis; quare intelligenti pauca. Theod. O quantum me vel per rimam quandam, te duce, ingens naturae arcanum introspexisse gaudeo. Et haec quidem a te mihi narrata, vti rationi consentanea sunt, ita eadem optimè capio, &ambobus vt dici solet brachijs amplector.