# Iter extaticum II 151

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Iter Subm. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/151

Dixi tibi simile quid eas habere, meatus videlicet, intra quos nutrimentum attractum deponant, veluti in stomachum quendam à natura ipsis constitutum: Depositum verò calore natiuo in propriam substantiam conuertunt; sunt enim quotquot hic contemplaris Conchilia catconchiliorum genera, nihil aliud, nisi carneae quaenea massa & dam massae, animatae, quae tametsi indiscreto mem- animata. brorum situ à natura disposita sint, acutissimo tamen Tactus sensu pollent, neque generant aliorum piscium more, sed vniuersali naturae, & peculiari maris semine, vti dixi, pro diuersitate dispositionis materiae generantur, & ex vtroque sensibili & insensibili alimento viuunt. Quae verò conchilia hisce scopulis natiua sede & immutabili adhaerere vides, illa Ichyophyta verius, quam animalia perfecta dicenda sunt, & Zoophytis adnumerantur, vitamque merent ex comis naturae semine, intra petrarum saxorumque imina digesto concoctoque, eiusdemque suctu viuunt. Huius quoque generis sunt spongiae marinae, similiaque imperfectae naturae, mediaeque inter plantas & animalia Ichtyophyta. xploratur maris fundus, & communicati oma rium cum Oceano. OSMIEL. Agedum Theodidacte.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
