# Iter extaticum II 154

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Iter Subm. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/154

ctae, nullo non tempore ingentia detrimenta expertae sunt; voragines verò quas vides, sunt illi aqui ductus, & canales, in caeca alicubi montium viscera aquam Oceani exonerantes, de quibus postea fusiùs tecum agam. Theod. Ecce nouos semper & nouos vortices & voragines, ingentesque fundi hiatus; quorum nonnullos maioris capacitatis, quàm vel ipsos crateres Vesuuij aut Aetnae olim à me dimensos deprehendo. Et quonam aquas immensi huius Oceani deportant? Cosmiel. Ecce iam Americae insulis atque adeò ipsi continenti vicini sumus. Nonni itaque dictorum canalium intra insularum circumiacentium montes, quidam intra Americae vastissima montium receptacula, ad fluuiorum lacuumque oriinem constituendam per immensas subterraneas anfractuosasque ambages deriuantur. Theod. Suntne plures huiusmodi hiatus, & canalium hisce similia orificia? Cosmiel. Plura omnino sunt, & maiora per totum hunc Oceani tractum à natura disposita. Nosti Theodidacte ex Geographica disciplina, vastissima fluminum maria, cuiusmodi in America sunt Flumen Amazonum, Maragnon, Flumen S. Ianuarij, Laurentij, aliaque innumera vniuersam Americae faciem rigantia, quae quidem non aliam, nisi ex hoc vel Occiduo vel Ortiuo Oceano aquarum per occultos horum hiatuum caecosque voraginum meandros in montium viscera deductarum originem sortiuntur. Ad flumina itaque ingentia constituenda, ingens aquarum transfusarum vis necessaria est, Theod. Salsedinem Theod. Sed quomodo mare cum salsum sit, natiuam quomodo mare in montiuus suam salsedinem intra montes delatum ita subito dedeperdat. ponit? Cosmiel.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
