Latin
Cap. I. Iter Subm
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 155
Unproofread scanNot analysed yet
Nosse debes terrestrium partium Naturam ita constitutam esse, vt mox ac aqua per eas colatu quodam transierit, illae naturali attractu salem aquis insitum, in se attractum, in necessarium debitumque sibi alimentum, sine quo nullae in terra generationes fieri possent, deriuent. Et hoc pacto aquae marinae, salsedine sua exutae, exsuctaeque in dulcem saporem conuertuntur. Sed haec alibi copiosè tibi ab Hydriele exposita sunt. Theod Nodum omnem difficultatis soluisti, &ego experimentis conuictus in aqua marina per arenam, argillam, cretamque colata, verissima quae dixisti comperi; praesertim si calida, vti in montibus per subterraneos ignes fit, colata, dictas materias transeat. Sed ò Cosmiel quàm ingentem portam hic apertam video, quàm immensum intra montium fauces hiatum intueor Communica. Cosmiel. Ne mireris; hic enim est magnus ille subtio Oceani terraneus meatus, quo Oceanus Athlanticus Australi Australis cum Athiantico. Oceano, occulto quodam coniugio maritatur: qui nobis modo transeundus est, vt vtriusque Oceani abditam &nunquam visam constitutionem exactius Subterranei contempleris. Theod. O quanta &quàm mirifica meatus strustructura, quàm horrendis rupibus omnia rigent, ctura &descriptio. quanta hiatuum orificia panduntur, quantum canais modò coarctatur, modò in immensum dilatatur; vt iure Subterraneum Pelagus dici possit; quàm fornices alti, quanta lapidum varietate contexti, omnia