# Iter extaticum II 158

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, FFBIBEOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/158

Veniet tempus, quo Deus eorum misertus mittat, qui Christum ijs annuncient, & communi ouili associent, Apostolos, & forsan intra breue tempus, illis caelestis luminis gratia affulgebit. Sed nunc haec de terra australi incognita sufficiant, pergamus. Theod. O Cosmiel iam rursus ingenti mari me expositum video. Et quodnam rogo illud? Cosmiel. Hoc est mare illud intra frigidam australis poli Zonam constitutum, a nemine mortalium hucusque perlustratum. Theod. Vere sub Zona frigida me positum reperio; nisi enim tu mihi succurreris, frigore mihi pereundum esse video. Quid rogo sibi concitatissimus maris in nos cum impetu irruens fluxus? nihil enim in caeteris maribus simile & magis formidandum me vidisse memini; videmur enim ingentibus fluctuum montibus non tantùm obrui; & hunc aestum perpetuo ferè experior, vt proindè minimè eum ex suborta quadam tempestate, aut ventorum impetu adeo vehementem furiosumque esse putem. Sed magnum hîc mysterium latere video. Cosmiel. Rectè iudicasti, hoc enim est quod supra tibi manifestabam mysterium, de Oceani sub polo Boreo absorptione, eiusdemque sub opposita illi hoc australi polo regurgitatione. Hic enim ex subterraneo suo aquae ductu; aquae inexplicabili vehementia & impetu reuomi tur, Cap II. Iter S arinum. 159 tur, vt denuò perfecta pericyclosi illuc refluant, vbi absorptae fuerant. Scias verò hunc locum hucusque Mare ad polos inaccessum. mansisse inaccessum, cùm nemo inuentus sit, qui impetum huius maris frangere, & quauis vi superare valuerit, sed omnes quotquot inconsultiùs haec loca vel adierunt, vel ventorum ad ea vi delati fuerunt ineuitabilibus fluctuum turbinibus & Euripis miserè perierunt. Theod. O quàm inaudita mihi narras, quam nullis vnquam mortalium oculis visa demonstras. Cosmiel. Video te Theodidacte totum frigoris vehementia trementem tantùm non emori, quare ad derelictam stationem reuertamur. Theod.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
