# Iter extaticum II 159

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, FFBIBEOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/159

PlaVnde calor in cet. O quàm calidam repetitam stationem sentio. fundo maris. Non est dubium quin fundus hic alicuius subterranei ignis spiraculis vrgeatur. Cosmiel. Rectè dicis. Sed progrediamur, grandis enim tibi restat via. Theod. Quidnam illud est? Video enim fundum maris, adeoque totam aquarum ei incumbentium molem, vehementi nescio quo motu concuti. CosQuomodo ob miel. Istae sunt illae subterranei caloris exspirationes exhalationem de quibus paulò antè loquebaris, quae vti vehemen subterraneorum ignium mare tium spirituum copia turgent, ita mirum in mo concutiatur & fluctuet. dum, dum violentam irruptionem moliuntur, aquas perturbant, superficiem maris, veluti in cacabi morem bullientis pelagi, in saeuissimas tempestates concitant, quin vel aërem liberiorem nacti ventos impetuosissimos cum extremo nauigantium periculo efficiunt. Theod. Omnia ritè cepi. Sed quis ille suauissimus odor, qui tantoperè odoratum meum afficit. Cosmiel.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
