# Iter extaticum II 160

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, FFBIBEOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/160

Scias te iam intra Moluccas constitutum in quibus ingens aromatum copia quotannis prouenit, vides hîc ambrae Grysiae vbertatem? Vides Cariophylorum aceruos? Sentisne Cynnamomi, nucis myristicae, piperis, aliorum aromatum odorem Theod. Sentio, & miror intra aquam quoque huiusmodi odores sensorium organum afficere posse. O quot vortices quot hiatus, quot aestuantium aquarum fluxus & refluxus, inter harum insularum angiportus, vti & per totum hunc Indicum Oceanum in tueor? Cosmiel. Omnes hi vortices canalium epistomia sunt, qui intra Imai, Caucasi, & Parapanisi concatenatorum montium viscera in constituta ipsis à natura receptacula, ad Gangis, Indi, Hydaspis, caeterorumque innumerorum fluminum ortum, Oceanium humorem perpetua quadam circulatione deponunt; quod qua ratione fiat, iam supra audisti. Theod. Ecce noua porta non absimilis ei, quam in Canalis quo mare Indicum Oceano Australi reperimus; quid rogo ea indicat? com municat cum mari Cosmiel. Hic introitus est subterranei ingentis longiCaspio. tudinis Maeandri; agedum, magno animo sis Theodidacte, hic nobis modo transeundus est, & tunc tibi, vbi & in quonam mari terminum suae exoneratio Canalis denis inueniat, aperiam. Theod. O quàm in tortuoscriptio & mira in eorerum sum me labyrinthum ducis; in quàm vasta terrarum facies. spatia me trahis! quanta lateralium meatuum mul titudo & vastitas! heu quam horrendas ingentium aquarum Catadupas audio! hîc non lacus, non planicies, non flumina desunt, prata quoque video virenti gramine vestita, regnum iam Subterraneum ingressi videmur. Cosiniel.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
