Latin
FFBIBEOI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 161
Unproofread scanNot analysed yet
Minimè hoc tibi persuadeas velim; est enim hic canalis singulari naturae artificio intra terrae viscera ad communicationem aquarum excauatus: Theod. Et quando tandem huius transitus finis? Cosmiel. Ecce iam finem attigimus. Ecce nauiculam in altum educam, vt noui aëris haustu reficiaris. Respice modo. Theod In mari patentissimo me reperio, altissimos tamen montes è regione aspicio; quonam rogo terrarum loco subsistimus? Cosmiel. In mari Caspio commoramur, quod per eum quem transisti canalem cum mari Indico occulta aquarum commercia exercet. Theod. O quàm aberrant Geographi, qui hoc mare lacum appellant, eo quòd omni exitu carere videatur. Ego verò iam apertè comperio, nullum esse mare, quod cum Oceano per subterraneos immensae magnitudinis canales ei, quem transiuimus, haud dissimiles non continuetur: Cosmiel. Rectè iudicasti. Sed vt haec omnia tibi luculentiùs pateant, ad desertam stationem reuertamur. Theod. O quàm scopulosum huius maris fundum video? quanto subterranei ignis calore aestuantem? quàm miris contrariorum fluctuum agitationibus saeuientem? Euripos innumeros hic à natura constitutos video; &vnde hoc? Cosmiel. Quia id ex omnibus partibus circumsitis maribus, &montium hydrophylacijs per subterraneos canales communicat, quae cùm contrarijs fluctibus ei inferantur, indè hoc aestu his Euripis, gus pis, hisce ingentium fluctuum globis illud agita nihil mirum est. Accedit fluctuum ad conclusa dique littora illidentium reuerberatio, qua marequasi in perpetuos circulos agitatur. Theod. Sed quodnam nouum hoc orificium intra montium substructiones sese nobis exhibet? Cosmiel. Transeamus illud, &exitus dabit rei veritatem. Theod.