Latin
Cap. II. Iter?
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 163
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Iter? cis deponentibus efficiuntur. Theod. Quid sibi angiportus ille, in quem transimus? Cosmiel. Iam Constantinopoli vicini Propontidem attingimus, in Archipelagum iter facturi. Theod. O quot aestus quot Euripos, quot sine fundo fundos hoc in loco reperio, quot &quantas insularum vicinarum substructiones video, quot calidas exspirationes sentio, luculenta subterranei ignis vestigia? Cosmiel. Veritatem tetigisti; ingens enim huic loco Vulcani culina subest, quae continuis exhalationibus hoc mare oppidò infestum reddit. Sed de his paulò post. Theod Et quando mare Mediterraneum subibimus? Cosniel. Iam in eo actu moraris. Theod. Certè Naturam semper ad eandem normam omnia constituisse ex tot hiatibus &Maeandris fundorum pelagi huius sat superque constat. Sed quid ingens illa vorago, quam hic intra montium fauces apertam video? Cosmiel. Haec prope Aegyptum constituta est, sed vt omnia tibi pateant, ea nobis subeunda est. Theod Eac quod bene placitum fuerit in oculis tuis DEheudquan horrenda rerum facies? quanti fornices? quàm incomposita structura? quantum salis, quantam bituminis copiam exsudant parietes? quaeso festinemus mi Cosmiel, siquidem mephytim ex cryptis exhalantem amplius sufferre non possum. Cosmiel. Factum est quod petisti, eleua oculos tuos &vide dircumsitas regiones; iam in pelagi superficiem elatus. Theod. Verè vbi sim; vbi morer, nescio; flumen ingens nos introisse puto, &quidnam sibi vult sancus aq color? us III. color? Cosmiel. Scias te iam in mari rubro con tutum esse, quod color aquarum sat superque demonstrat. Et eo quidem in loco quem Moysesque dam vnà cum populo Israelitico diuisis stupendo mi raculo aquis sicco pede transiuit. Theod. Fierme potest nos in mari rubro constitutos?