Latin
Cap. II
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 168
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ne in posterum hisce immensae caliginis terroribus concutiaris, &luculentiùs omnia naturae arcana considerare possis, &ne frustra in tanta tenebrarum densitate constitutus, omni rerum spectandarum fructu priueris ecce ego &medicus tuus ero, &illuminatrix lucerna. Theod. Vix dixerat, dum ecce nescio quo nectareo liquore me imbuit, &tanta luce vasta subterranearum cryptarum spatia illustrauit, vt in aperto solis lumine constituti videremur. Quibus mox ita confortabar, vt in posterum nulla animum meum formidinis trepidatio perculerit. O Cosmiel gratias tibi ago, pro tantis in me collatis beneficijs; iam enimuerò te fidelissimum &ducem, &custodem experior; nec non veluti vniuersae naturae praesidem eo quo possum humili mentis obsequio reuereor. Cosmiel. Respice &lustra primùm hoc naturae vestibulum. Theod O quantos aquarum strepitus percipio, nihil Caspiae, nihil Niliacae Catadupae in comparatione sunt, ad horrenda haec &inaudita aquarum vndique ruentium praecipitia; non fontes, non flumina, non lacus, sed ceu rupto fundo ac magnae abyssi