# Iter extaticum II 168

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/168

Sed ne in posterum hisce immensae caliginis terroribus concutiaris, & luculentiùs omnia naturae arcana considerare possis, & ne frustra in tanta tenebrarum densitate constitutus, omni rerum spectandarum fructu priueris ecce ego & medicus tuus ero, & illuminatrix lucerna. Theod. Vix dixerat, dum ecce nescio quo nectareo liquore me imbuit, & tanta luce vasta subterranearum cryptarum spatia illustrauit, vt in aperto solis lumine constituti videremur. Quibus mox ita confortabar, vt in posterum nulla animum meum formidinis trepidatio perculerit. O Cosmiel gratias tibi ago, pro tantis in me collatis beneficijs; iam enimuerò te fidelissimum & ducem, & custodem experior; nec non veluti vniuersae naturae praesidem eo quo possum humili mentis obsequio reuereor. Cosmiel. Respice & lustra primùm hoc naturae vestibulum. Theod O quantos aquarum strepitus percipio, nihil Caspiae, nihil Niliacae Catadupae in comparatione sunt, ad horrenda haec & inaudita aquarum vndique ruentium praecipitia; non fontes, non flumina, non lacus, sed ceu rupto fundo ac magnae abyssi

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
