# Iter extaticum II 17

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. De As. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/17

Vbicunque itaque huiusmodi Vulcanij canales lebetes meos siue aquarum reconditorios cados incurrerint, fit vt que admodum ingenti perpetuoque aestu feruent canales Vulcanij, ita ad lebetum meorum incursum aquam feruefactam perfectè coquunt, quae deinde hoc aestu calefacta, tandem per appropriatos canaliculos in exteriorem terrae superficiem in thermas exoneratur, relictis inter terrae viscera, salis & sulphuris quibus grauabantur miscellis, vt proinde aliam thermarum causam praeter dictam non quaeras. Theod. An non cum tempore lebetes tui ignium vi consummuntur? Hydr. Nunquam, sunt enim densissimi durissimique plus quam Marpesia cautes, magna naturae prouidentia excisi, & necessarijs ijsque compluribus singuli canalibus, ad ignium feruorem educendum instructi; nec tibi imagineris velim canales istiusmodi ingentibus ignium flammis refertos; nequaquam, Canalium pyragogorum hae enim in culinarijs Vulcani officinis suum sibi constitutio. constitutum locum habent; sed ingenti aestûs exhalationumque calidissimarum, varijs Mineralium mixturis imbutarum vehementia replentur, quibus aër frater meus, ijs inclusus ita exaestuat, vt fornacis accensae feruori non cedat, hic autem aestus cum a perenni Vulcaniarum officinarum operatione dependeat, etiam ipsum sine vllo tamen structurae nocumento, durare necesse est.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
