Latin
Cap. I
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 179
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I pax sit, per occultos hiatus, quibus solum hoc pertusum intueor, in nescio quae abdita naturae cellaria de ducitur. Dic rogo quid omnia ista sibi velint? Cosmiel. Hocce quod vides magnum naturae promptuarium n semina est, in quo calore subterraneo, mi coquuntur &digeruntur, pars verò iam digestione subtilior in alia naturae penuaria ad mineralium metallorumque omnis generis productionem elaborandam per fissuras rupium euolando deriuatur; vnde tot locum hunc hiatibus refertum esse, non est, quod mireris; crassior verò &foeculentior pars per soli huius hiatus in pyrophylacias seu Vulcanias officinas deriuata, in ignis hypogaei pabulum cedit. Theod. O miram Opificis Mentis sapientiam, ô inesfabilem prouidentiam? Sed vnde rogo haec tanta rerum colluuies primam sui originem habet? Cosmiel Iam dixi tibi superiùs, ex Oceano radicalem sui omnia habere originem; hic enim per suos canales, in occultos terrae sinus eiaculatus, cùm sale, sulphure &pinguedine naturali turgeat, ibi pro varia terrestrium glebarum dispositione variam mixtorum mineralium sobolem generat, quae proinderophylaciorum aestu per inaccessos caminos glebacliquefacta in fluxum vrgetur, atque tandem hoc loco exonerata, ac magis magisque elaborata per alios ac alios canales, alijs &alijs naturae laboratorijs vsque ad superficiem terrae propagatur. Theöd. Explicesros iam, quid sibi virgulta illa velint: Cosmiel. Si perficies Theodidacte, quod sicutinexterna suj easque innumeras vegetabilium species producit ; Oceanus quoque suas, quemadmodum dum fui eius exploraremus vidisti, vegetabiles merces exponat; ita &subterranea naturae Aeolia penuariâ, suas, cuiusmodi iam intueris, plantas producit. Es nihil aliud sunt, quàm efflorescentiae quaedam mineral specierum, diuersorum potissimum salium, quae solcitante latentis subterranei ignis vi, omni humido superfluo exutae in truncos, ramos, folia diffundun tur, diffusaeque loci natura frigidiuscula in petrosae ubstantiae virgulta &germina indurescunt, cuiusmodi innumera in alijs reconditorijs tibi monstrabo.