# Iter extaticum II 18

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. De As. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/18

Hinc vbi per minutis mas saxorum rimas, in dictas lebetum meorum cauernas penetrauerit, tunc suam vim primò oportunè in meae iurisdictionis terminos exserit tantâ vehementia, vt haud secus ac in culinis domesticis in lebetibus cacabisque aquae summà efferuescentià bulliant, atque hoc pacto coctae digestaeque in innumerabiles naturae vsus excernuntur. Theod. Probè omnia cepiQuomodo pyrophylaca sed dic sodes quomodo officinae Vulcaniae, perpetuo intra ter ae viscera fouean- illo igne flammisque nutriantur, cùm deficiente nutur, & consertrimento & combustibilis materiae fomite cessante uentur. & ipsum ignem deficere ac cessare necesse sit. Hydr. An non audisti Naturae opera ob necessariam causarum connexionem perpetua esse, neque vnquam durante opificis prouidentia deficere posse? Theod. Noui id apprimè, sed modum quo id contingit nosse vellem. Hydr. Me vectore & directore omnia contingunt, mecum enim nullo vnquam tempore desituro commercio, ingentem ex Oceano combustibilis materiae congeriem adduco, ex montium quoque intimis rimis, bitumen, naphtam, sulphur, similemque combustibilis materiae somitem elicitum extractumque subministro, quam veluti necessarium sibi nutrimentum Vulcaniae officinae, mox innata quadam vi, & sympathico appetitûs magnetismo attrahunt. Cùm verò meae vectura mercis vnà cum affluxu aquaru sit perpetua, perpetuum quoque igni fouendo nuari ratio dictat: Accedit deinde trimentum supped quod vel ipse consors meus ignis meam naturam in ipsis saxosarum rupium fissuris pro terrestrium portionum natura nunc in sulphur, modo in bitumen, iam in alias inflammabiles materias pro natura loci vt dixi, mox concoquat, conuertatque, vt proinde deficere non possit, quod nouam semper & nouam generationi aptam indeficientemque materiam habet. Theod.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
