# Iter extaticum II 187

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/187

des quot & quantis fluminibus tum Galliam, tum Hispaniam irrigent? restat modò vt & Africae subterranea exploremus. Theod. Fiat, & Euro velocio ri motu per innumeros labyrinthos subterraneos deducti, ingens hyerophylacium prioribus haud impar introiuimus. O Cosmiel. Quodnam est hoc subterraneum mare? Cosmiel. Istud est magnum illud naturae cellarium intra montes Lunae ad totius Africae irrigationem constitutum, quod vti ex Oceano Africam ambiente suum acquirit aquae commeatum: ita illum per ingentia flumina Nilum Cuamam, Cairem, Nigrum, quibus Africa irriga tur, fonti, vnde profluxit, reddit. Theod. Sed vnde ingentes illi lacus, quos partim hîc, partim in ustratis iam Asiae & Europae montibus circumfusos video, deriuantur? Cosmiel. Isti omnes lacus sunt continuati cum subterraneis montium hydrophyl cijs, & spectant ad ea, hac tantùm differentia, quod natura hydrophylaciâ fornice instructa, lacus verò hosce in vsum negotiationis humanae detecta esse vo luerit. Theod. Non capio Mysterium, cùm fli ina Aa 2 mulII. multò altiorem hisce externis lacubus originem hapeant. Cosmiel. Videsnè inter hosce montes, varia à natura constituta cellaria? Theod. Video. Cosmiel.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
