# Iter extaticum II 189

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/189

Recti proindeque par est in hisce rebus cognoscendis studiosiùs allaborare 5 neque enim alia sapientia humana concipi potest,quàm rerum naturalium exacta cognitio, quam & sapientissimùs mortalium à Deo se accepisse gloriabatur. Theod. Vbinam quaeso locorum sumus? Video enim hic non dicam cellaria, sed integra & vastissima subterranei mundi regna. Cosmiel. Nosse cupis vbi moraremur? Sub Nullos AmeAndibus versamur Americae concatenatis in im- ricis montus maiores repemensum spatium montibus, quibus natura in ex riri. terna Geocosmi superficie maiores altioresque non fundauit, vulgò Cordillera dictis. Mides hic integra veluti maria quaedam congregata, quae omnia tum ex Athlantico & Aethiopico, tum ex immenso & incogniti adhuc termini Oceano australi suam eo quo dixi modo originem trahunt. Neque mirum tibi videri debet, tam vasta hîc maris latifundia contineri, cùm illa vniuersam Americam Meridionalem vastissimis totius orbis terrarum amnibus, (cuiusmodi sunt flumen Amazonum, Maragnon, Fluminum ex Andibus flumen Sancti Ianuarij, vulgò Rio della Plata) alijs origo. que innumeris minoribus praeter maximos lacus irrigent. Theod. Sed ingentem hoc loco aestum

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
